Patris Æterni Soboles Coæva

This hymn was used as the hymn for Lauds for the Common of the Dedication of a Church in the Paris Breviary (1736).

Patris æterni Soboles coæva,
Dum tuæ sacros pia plebs honores
Ædis instaurat, Deus alme, nostris
Annue votis.

Hic sacri fontis latices ab ortu
Inditi purgant maculam reatus:
Hic et infusum nova membra Christo
Chrisma coaptat.

Hic sua pascit populos fideles
Carne, qui mundi scelus omne tollit
Agnus, et fusi pretium cruoris
Ipse propinat.

Hic salus ægris animis paratur:
Hic reos iudex facilis relaxat,
Atque lethalem rediviva pellit
Gratia culpam.

Cuius in cælo thronus est perennis,
Incolit parvam Deus altus ædem:
Hic adorator sibi quisque sedem
Præparat astris.

Nullus hanc turbo quatit, irruentis
Nulla vis nimbi, rapidive fluctus:
Cedit hanc contra furor inferorum
Irritus omnis.

Laus Deo, virtus, honor, et potestas
Una sit Patri, parilique Proli:
Par sit amborum tibi nexus omni,
Spiritus, ævo. Amen.

Words: Fr. Charles Guyet, S.J., 17th C.
Tune: Unknown.
Meter: 11.11.11.5

Here is the longer, complete text of this hymn in three parts from Fr. Guyet’s Heortologia of 1657:

PARS I

Christe cunctorum dominator alme,
Patris æterni soboles coæva:
Supplicum toto tibi corde fusis
Vocibus adsis.

Annuo dum lux recolenda ritu,
Huius in laudem fabricæ recurrit:
Fida quam sacris refovenda donis,
Turba dicavit.

Hic sacri fontis latices ab ortu
Inditam nobis maculam repurgant:
Hic et infusum nova membra Christo
Chrisma coaptat.

Hic sua pascit populos fideles
Carne, qui mundi scelus omne tollit
Agnus,et fusi pretium cruoris
Ipse propinat.

*Laus Deo Patri sine fine detur,
Par sit et Nato decus atque virtus,
Te simul fusum decet ex utroque
Gloria compar.

PARS II

Hic salus ægris animis paratur,
Hic reos iudex facilis relaxat:
Atque lethalem rediviva pellit
Gratia culpam.

Reddit hic quidquid violentus hostis,
Callida quidquid rapuit vel arte:
Speque delusus fugit in remotas
Ocyus umbras.

Nempe cui cælo, thronus est perennis,
Hic suam fixit Deus almus aulam:
Hac iter Sanctus sibi quisque tutum
Sternit in astra.

Nullus hanc turbo quatit, irruentis
Nulla vis nimbi, rapidive fluctus:
Cedit hanc contra furor inferorum
Irritus omnis.

*Laus Deo Patri sine fine detur,
Par sit et Nato decus atque virtus,
Te simul fusum decet ex utroque
Gloria compar.

PARS III

Ergo te nostris Deus o precamur
Annuas vultu studiis sereno:
Plena sic nobis ferat ut dicatum
Gaudia templum.

Da metus omnes procul hinc recedant,
Sint dies læti, placidæque noctes:
Nec tua fretos pietate vindex
Terreat ignis.

Hæc dies templi referens recentis
Mysticos ritus, tibi templa mole
Nos struat viva, superisque tandem
Arcibus aptet.

*Laus Deo Patri sine fine detur,
Par sit et Nato decus atque virtus,
Te simul fusum decet ex utroque
Gloria compar.

*This is one hymn in three parts and so each section may be sung separately with this doxology at the end.

Advertisements

About Noah

musings of a young Catholic aspiring to be faithful to his Lord and God Jesus Christ through His Holy Catholic Church
This entry was posted in Breviaries, Chant Tone Unknown, Commons of the Saints, Dedication of A Church, Latin Hymns, Morning Prayer/Lauds, Non-English Hymns, Offices of the Breviary, Paris Breviary, Subsections of Breviaries, The Liturgy of Hours/Breviary, The Liturgy of the Church. Bookmark the permalink.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s